Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nec dubium quin ea longe melius cum suis folliculis, ante quam cluantur, praeberi possint. Nam et cibi et vini vires habent, nitidumque et hilare et corpulentum pecus faciunt. Si grano abstinemus, frondis aridae corbis pabulatorius [*]()modiorum viginti sufficit, vel faeni pondo triginta, vel sine modo viridis laurea et ilignea frondes. Et his, si regionis vis [*]()per-mittit, glans adicitur: quae nisi ad satietatem detur, scabiem parit. Potest etiam si proventus [*]()vilitatem[*]()
facit, semodius fabae fresae praeberi. Mense Februario plerumque eadem sunt cibaria. Martio et Aprili debet ad faeni pondus adici, qua terra proscinditur: sat autem erit pondo quadragena singulis dari. Ab idibus tamen mensis Aprilis usque in idus [*](armenta S: armento AR. ) [*](eae S: ea AR. ) [*](paleas S: paleis AR. ) [*](pabulatoribus SAR. ) [*](vis om. SAR. ) [*](proventus S: pro ventu A. ) [*](vilitatem R: vilitem SA. )