Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Siceioribus agris ad praesepia boves alendi sunt, quibus pro conditione regionum cibi praebentur: eosque nemo dubitat, quin optimi sint[*]()vicia [*]()in fascem ligata, et [*](divo R: dio SA2: diu A1. ) [*](stabulationi Ald.: stabulati S: stabulatio AR. ) [*](messis a: mensis SAR. ) [*](precisas SAR. ) [*](quaestivo A: qui aestivo A2: questivo S. ) [*](stramenta pecori Ursinus: stramentis pecoris SAR. ) [*](sunt AR: sint S. ) [*](vitia SA: vicia c. )

v.2.p.138
cicercula itemque pratense faenum. Minus commode tuemur armenta [*]()paleis, quae ubique et quibusdam regionibus solae praesidio sunt. Eae [*]()probantur maxime ex milio, tum ex hordeo, mox etiam ex tritico. Sed iumentis iusta operum reddentibus hordeum praeter has praebetur.

Bubus autem pro temporibus anni pabula dis-pensantur. Ianuario mense singulis fresi et aqua macerati ervi quaternos sextarios mixtos paleis dare convenit, vel lupini macerati modios, vel cicerculae maceratae semodios, et super haec affatim paleas.[*]()Licet etiam, si est leguminum inopia, et eluta et siccata vinacia, quae de lora eximuntur, eum paleis miscere.