Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Solent autem vitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur cruditatibus. Itaque moderandum est, ut bene concoquant: aut si iam tali vitio laborant, lupini semicrudi conteruntur, et offae salivati more faucibus ingeruntur. Potest etiam cum arida fleo et ervo conteri herba Santonica, et formata in offam, sicut salivatum demitti. Facit idem axungiae pars una tribus partibus hyssopi permixta. Marrubii quoque succus et porri valet eiusmodi necare animalia.

Castrare vitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt; neque id ferro facere, sed fissa 1 ferula comprimere testiculos, et paulatim confringere. Idque optimum genus castrationum putat, quod adhibetur aetati tenerae sine vulnere.