Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
quod et ipsum raro accidit. Nam quamvis plena fetu non expietur libidine: adeo ultra naturae terminos etiam in pecudibus plurimum pollent blandae voluptatis illecebrae. Sed non dubium est, ubi pabuli sit laetitia, posse omnibus annis partum educari; at ubi penuria est, alternis submitti: quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri gravetur [*]()onere. Quae cum partum edidit, nisi cibis fulta est, quamvis bona nutrix, labore fatigata nato subtrahit alimentum.
Itaque et fetae cytisus viridis[*]()et torrefactum hordeum,[*]()maceratumque ervum praebetur, et tener vitulus [*]()torrido molitoque milio et permixto cum lacte salivatur. Melius etiam in hos usus Altinae vaccae parantur, quas eius regionis incolae cevas [*]()appellant. Eae sunt humilis staturae, [*](tam SAR. ) [*](gravetur S: graventur AR. ) [*](viridis ed. pr.: viri SAR. ) [*](in horreum SAR. ) [*](tener vitulus Pontedera: tenuervitolus S1: tenue vitulus S1: tenuẽ vitulus S2: teneruit olus A ) [*](gevas S: cevas Aac. a I.e. from the point of view of nursing their young. b A town near Venice. c This word is probably the origin of the Low German Keue. )