Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris et patentissimis, cornibus venustis et levibus et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus et caudis amplissimis, ungulis modicis, et cruribus parvis.3 Cetera quoque fere eadem in feminis, quae et in maribus, desiderantur, et praecipue ut sint novellae: quoniam, cum excesserunt annos decem, fetibus inutiles sunt.

Rursus minores bimis iniri non oportet. Si ante tamen conceperint, partum earum removeri placet, ac per triduum, ne laborent, ubera exprimi, postea mulctra prohiberi.

Sed et curandum est omnibus annis aeque ac in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur. Nam et enixae 4 et vetustae,5 quod gignere desierunt, summovendae sunt, et utique taurae, quae locum fecundarum occupant, ablegandae vel aratro domandae; quoniam laboris et operis non minus quam iuvenci propter uteri sterilitatem patientes sunt. Eiusmodi armentum maritima et aprica hiberna desiderat;