Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Huic solo septenum pedum stipites recti ab utroque latere quaterni applicantur. Ii autem in ipsis quattuor angulis affixi sunt, omnesque transversis sex temonibus quasi vacerrae inter se ligantur,[*]()ita ut a posteriore parte, quae latior [*]()est, velut in caveam quadrupes possit induci, nec exire alia parte prohibentibus adversis axiculis. Primis autem duobus statuminibus imponitur firmum iugum, ad quod iumenta capistrantur, vel boum cornua re-ligantur. Ubi potest etiam numella [*]()fabricari, ut inserto capite descendentibus per foramina regulis cervix catenetur.
Ceterum corpus laqueatum et distentum temonibus obligatur, immotumque me-dentis arbitrio est expositum. Haec ipsa machina communis erit omnium maiorum quadrupedum.
Quoniam de bubus satis praecepimus, opportune de tauris vaccisque dicemus. Tauros maxime membris amplissimis, moribus placidis, media aetate probandos censeo. Cetera fere eadem omnia in his observabimus, quae in bubus eligendis. Neque enim alio distat bonus taurus a castrato, nisi quod huic torva facies est, vegetior aspectus, breviora cornua, torosior cervix, et ita vasta, ut sit maxima portio [*](ligantur S: ligatur AR. ) [*](latior c ed. pr.: laterior SAR. ) [*](numella S: numelli AR. a The details of the construction are not altogether clear, and the text appears in need of emendation. )