Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Scabies extenuatur trito alio defricta;1 eodemque remedio curatur rabiosae canis vel lupi morsus, qui tamen et ipse imposito vulneri vetere salsamento aeque bene sanatur. Et ad scabiem praesentior alia medicina est. Cunila bubula,2 et sulphur conteruntur, admixtaque amurca cum oleo atque 3 aceto incoquuntur; deinde tepefactis scissum alumen tritum spargitur. Id medicamentum candente4

sole illitum maxime prodest. Ulceribus gallae tritae remedio sunt; nec minus succus marrubii cum fuligine. Est et infesta pestis bubulo pecori, coriaginem rustici appellant, cum pellis ita tergori adhaeret, ut apprehensa manibus diduci a costis non possit. Ea res non aliter accidit,[*]()quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perductus est, aut sudans in opere faciendo refrixit, aut si sub onere pluvia madefactus est.