Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Si genua intumuerint, calido aceto fovenda sunt, et Uni semen aut milium detritum conspersumque aqua mulsa imponendum: spongiae [*]()quoque ferventi aqua imbutae [*]()et expressae [*]()litaeque [*]()melle recte genibus applicantur, ac fasciis circumdantur. Quod si tumori subest aliquis humor, fermentum vel farina hordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta imponitur: et cum maturuit suppuratio, rescinditur ferro, eaque emissa, ut supra docuimus, linamentis curatur.
Possunt etiam, ut Cornelius Celsus prae- [*](imbuta R: inbuto SA. ) [*](inducitur SAR. ) [*](popliteque SA: poplitesque c. ) [*](sphongia S: spongia R: phongio A. ) [*](inbuta SA. ) [*](expressa SAR. ) [*](litae quae A: lita que S. )