Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Possunt etiam, ut Cornelius Celsus prae- [*](imbuta R: inbuto SA. ) [*](inducitur SAR. ) [*](popliteque SA: poplitesque c. ) [*](sphongia S: spongia R: phongio A. ) [*](inbuta SA. ) [*](expressa SAR. ) [*](litae quae A: lita que S. )

v.2.p.160
cipit, lilii radix aut scilla cum sale, vel sanguinalis herba, quam poligonum Graeci appellant, vel marrubium ferro reclusa sanare. Fere autem omnis dolor corporis, si sine vulnere est, recens melius fomentis discutitur; vetus uritur, et supra ustum butyrum vel caprina instillatur adeps.

Scabies extenuatur trito alio defricta;1 eodemque remedio curatur rabiosae canis vel lupi morsus, qui tamen et ipse imposito vulneri vetere salsamento aeque bene sanatur. Et ad scabiem praesentior alia medicina est. Cunila bubula,2 et sulphur conteruntur, admixtaque amurca cum oleo atque 3 aceto incoquuntur; deinde tepefactis scissum alumen tritum spargitur. Id medicamentum candente4