Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quarto anno ex duobus[*]()ramis infirmior amputandus est. Sic excultae quinquennio arbusculae habiles[*]()translationi sunt. Plantae autem [*](validis SAac. ) [*](esse SAac. ) [*](palorum SAac. ) [*](oblinire ac: oblinere SA. ) [*](immergere scripsi: inmediri SAc: inmederi a: immergerei Schneider. ) [*](arbore a: arbores SAc. ) [*](brevi ac: breve SA. ) [*](deposita SAac. ) [*]( et alere Sac: et alaerit A. ) [*](et chorda scripsi: cordo SAac. ) [*](singuli SAac. ) [*](duabus SAa: duobus c. ) [*](stabiles SAac. )

v.2.p.78
in oliveto disponuntur optime siccis minimeque uliginosis agris per autumnum, laetis et humidis verno tempore, paulo antequam germinent.

Atque ipsis scrobes quarternum pedum praeparantur anno ante, vel si tempus non largitur, priusquam de-ponantur arbores,[*]()stramentis [*]()atque virgis iniectis [*]()incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruina[*]()facere debuerat. Spatium intermedium esse debet [*]()pingui et frumcntario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum: macro nec idoneo segetibus, quinum [*]()et vicenum[*]()pedum. Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur.

Ipsae autem arbusculae hoc modo possunt transferri: antequam explantes arbusculam solo,[*]()rubrica notato partem eius, quae meridiem spectat, ut eodem modo, quo in seminario erat,[*]()deponatur. Deinde [*]()arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite planta eruatur. Qui caespes in eximendo ne resolvatur,x [*]()modicos surculos [*]()virgarum inter se connexos facere oportet, eosque pilae,[*]()quae eximitur,[*]()applicare, et viminibus ita [*](deponantur arbores a: deponatur arbore SAc. ) [*](stramentio Pontedera: sistam rectis c: sustam rectius A: si tam rectis a. ) [*](atque virgis inseetis S: om Aac. ) [*](pruina a: ruina SAc. ) [*](spatium intermedium esse debet pingui Pontedera: spatia ut vitis me debent pingui S: spatium ut as me deberit pingui A: spatium minime debebit pingiu a: spatia vitis erit pungui c. ) [*](quidam SAa; -em c. ) [*](vicenum Ursinus: vicesimum SA: vigesimum ac. ) [*](plantam pars arbuscula sole SAac. ) [*](et id SAac. ) [*]( post deinde add. ut SAa: aut c. ) [*]( solvatur SAac. ) [*]( modico surculos SAac. ) [*]( pilae quae scripsi: pila qua S: pila quae Aac. ) [*]( eximitur c: eximuntur SAa. )

v.2.p.80
innectere,ut constricta terra[*]()velut inclusa teneatur.

Tum subruta parte ima leviter pilam [*]()commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre. Quae antequam deponatur,[*]()oportebit solum scrobis confodere [*]()bidentibus: deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere,[*]()et ita seminibus substernere, et si [*]()consistet [*]()in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam [*]()demittantur arbores. Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid stercoris interponendum.