Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Plerique vitem validam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem fieri, si multis palmitibus submissis [*](creabit a: creavit SAc. ) [*](annotinis codd. ) [*](vinum SAac. ) [*](est Se: et Aa; om. Pontedera. ) [*](utramque SAac. ) [*](deciditur SA: decitur a: decidunt c. a See Book IV. 24. 10. )

v.2.p.66
oneretur. Nam ex pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores [*]()diutius continet, omnemque uvam perdit. Validam ergo vitem in ramos diducere censeo, et traducibus dispergere atque disrarare,[*]()certosque vinearios coles praecipitare, et si minus [*]()luxuriabitur, solutas materias relinquere; ea ratio vitem feraciorem faciet.[*]()

Sed ut densum arbustum commendabile [*]()fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est. Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,[*]()nec eam viviradice frequentare,[*]()ea etsi [*]()sit facultas, sed,[*]()quod est longe melius, ex proximo propagare. Cuius utriusque ratio consimilis est ei [*]()quam tradidimus. Atque haec de Italico arbusto satis praecepimus.

Est et alterum genus arbusti Gallici, quod vocatur rumpotinum. Id desiderat arborem humilem nec frondosam. Cui rei maxime videtur esse [*](et rores ac: errores SA. ) [*](dirrare SA: diradare a: durare c. ) [*](nimis SAac. ) [*](faceret SAac. ) [*](commendabili SAac. ) [*](post restituere add. vitem SAac: om. Pontedera. ) [*](nec tam viviradice frequentare Gesner: que aut enectam viviradici frequenter S: quae aut nectam viviradici frequenter A: queat ut nectam viviradici frequenter ac. ) [*](ut si SAac. ) [*](sed om. SAac. ) [*](ei om. SAac. a The text here is quite doubtful. )

v.2.p.68
idonea opulus1: ea est arbor como [*]()similis. Quin etiam cornus et carpinus et ornus non nunquam et salix a plerisque in hoc ipsum disponitur. Sed salix nisi aquosis locis, ubi aliae arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non est, quia vini saporem infestat. Potest etiam ulmus sic disponi, ut adhuc [*]()tenera decacuminetur, ne altitudinem quindecim pedum excedat.