Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum matri nocent. Itaque nisi extremis ramis, aut si vitis arboris Cacumen superaverit, praecipitari palmitem non oportet.
Quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis velit, palmitem intorqueat. Deinde ita alliget et praecipitem Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium [*]()in se trahet, quamvis fructu exuberet. Praecipitem vero plus anno pati non oportet.
Alterum [*]()genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus; ea et fructum et nova flagella bene procreat. Et iam si ex uno capite duae virgae submittantur, tamen utraque [*]()materia dicitur;[*]()nam pampinarius quam vim habeat, supra docui. Focaneus est, qui inter duo bracchia velut in furca de medio nascitur. Eum colem deterrimum esse comperi, quod neque fructum ferat, et utraque bracchia, inter quae natus est, attenuet. Itaque tollendus est.