Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Post annum aut biennium, cum enati ramuli recte convaluerint, supervacuos deputari, idoneos in ordinem submitti conveniet. Quae ulmus a positione bene provenerit,[*]()eius summae virgae falce debent enodari. At si robusti ramuli erunt, ita ferro amputentur, ut exiguam stirpem prominentem trunco relinquas. Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur. Ulmum autem novellam formare sic conveniet.

Loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes: supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli submittendi primo tabulato assignentur.

Mox de ternis pedibus superpositis alii rami submittendi sunt, ita ne iisdem lineis, quibus in inferiore positi sint. Eademque [*]()ratione usque in cacumen ordinanda erit arbor. Atque in frondatione cavendum, ne aut prolixiores pollices fiant, qui ex amputatis virgis [*](emiserant Sa: emiserint A: emiserat c. ) [*](provenerit c: provenerint SAa. ) [*](positis in easdemque S: postas in eadem quae A: positis in eademque ac. )

v.2.p.54
relinquuntur, aut rursus ita alleventur, ut ipse truncus laedatur, aut delibretur; nam parum gaudet ulmus [*]()in corpus nuda. Vitandumque ne de duabus plagis una fiat, cum talem cicatricem non facile cortex comprehendat.

Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter eam [*]()disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat. Cum deinde arbor vetustatem [*]()fuerit adepta, propter terram [*]()vulnerabitur ita, ut excavetur usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore parte conceperit. Vitem quoque, antequam ex toto arbor praevalescat, conserere convenit.

At si teneram ulmum maritaveris, onus iam non sufferet: si vetustae [*]()vitem applicueris, coniugem necabit. Ita suppares esse aetate et viribus arbores vitesque convenit. Sed arboris maritandae causa scrobis viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum (gravi, dupondio [*]()et dodrante) longus pedum sex aut minimum quinque. Absit autem hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio. Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris opprimetur.

Hunc scrobem, si res permittit, autumno facito, ut pluviis et gelicidiis macerctur. Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius [*](post ulmus add. quae SAac. ) [*](eam S: eadem Aa: om. c. ) [*](vetustate SAac. ) [*](terram S: ramum Aac. ) [*](vetustae Schneider: vetustate S: vetustatem A: vetustam a: om. c. ) [*](dupondio o: dupundio c: dupundiu SA. )

v.2.p.56
ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae: cavendumque ne aut septentrio-nalibus ventis aut rorulentae sed siccae serantur.

Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio: et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint. Plurimum enim refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueverunt.[*]()Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et arbores et vites post aequinoctium deponuntur.