Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt.

Generatim autem dis- [*](Post sed add. si SAac. ) [*](nostra urina: natura SAac. ) [*](servaturum SAac. ) [*](misceatur ac: misatur SA. ) [*](soli a: sol SAc. ) [*](negare S: nccare Aac. ) [*](ratio om. SAac. )

v.2.p.88
ponere arbores utile est, maxime ne [*]()etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.[*]()Ita sole pluviisve [*]()macerabitur, et quod [*]()

positum est cito comprehendet.[*]()At si eodem anno et scrobem facere [*]()et arbores serere properabis,[*]()minime autem duos menses scrobes [*]()fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si latiores patentioresque feceris,[*]()laetiores uberioresque fructus percipies.

Sed scrobis clibano similis sit, imus summo [*]()patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme [*]()minusque aestate vaporis per angustum os penetret,[*]()etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.

Arbores raris intervallis serito, ut, cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris: itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.

Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, [*](ne a: om. SAc. ) [*](fodies SA: fodi c: fodere a: fodito edd. ) [*](pluviave a: pluviasve c: pluviasne SA. ) [*](qua c: qua pedes SAa. ) [*](comprehendet S: compedit A: competet ac. ) [*](facere om. SAac. ) [*](properabis Brouckhusius: proibis S: prohibis A: prohibes a: prohibe c. ) [*](autem duos menses serobes add. edd. ex libro de Arboribus 20, 1: om. SAac. ) [*](feceris ac: seris SA. ) [*](imus summo ex libro de Arboribus l.c. edd.: humu3 summum S: humus summus o: unius summum Ac. ) [*]( hieme om. SAac. ) [*]( openetrum SAc: penetrum a. )

v.2.p.90
procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter comprehendent. Si ex arboribus [*]()ramos [*]()sumes,[*]()de iis quae quotannis bonos et uberes fructus afferunt, digito ab humeris [*]()qui sunt contra solem orientem. Si cum radice plantam posueris, incrementum maius futurum quam ceteris senties. Arbor insita fructuosior est quam quae insita non est, id est,[*]()quam quae ramis [*]()aut plantis ponetur.[*]()

Sed antequam arbusculas [*]()transferas,[*]()nota ventos quibus [*]()antea fuerant constitutae, postea [*]()manus adhibeto [*]()ut de clivo et sicco in [*]()humidum agrum transferas. Trifurcam [*]()maxime ponito. Ea extet[*]()minime tribus pedibus. Si eodem scrobe duas aut tres arbusculas voles [*]()constituere,[*]()curato ne inter [*]()