Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Haec de vineis Italicis vinearumque instrumentis, quantum reor, non inutiliter et abunde disseruit mox agricolarum provincialium vineaticos nec minus nostratis et Gallici arbusti cultus traditurus. [*](fossionis positionisque vulgo, sed inclusit Schn.: positionis qui SAc: positionis fossionis qui a: fossionis qui M. ) [*](verni SAacM. )

v.1.p.462

v.2.p.2

Prioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis, Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum studiosi desiderarent; neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres literarum monumentis prodiderunt: sed cum sim professus 1 rusticae rei praecepta, nisi fallor, asseveraveram, quae vastitas 2 eius scientiae contineret, non cuncta me dicturum, sed plurima. Nam illud in unius hominis prudentiam cadere non poterat.

Neque enim est ulla disciplina, non ars, quae singulari [*]()consummata sit ingenio. Quapropter ut in magna silva boni venatoris est indagantem feras quamplurimas capere; nec cuiquam culpae fuit non omnes cepisse: ita nobis [*](sim professus c: sum professus a: summo festus SA. ) [*](vastitas ac: unitas SA. ) [*](singulari ac: consulari SA. )

v.2.p.4
abunde est, tam diffusae materiae, quam suscepimus, maximam partem tradidisse. Quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis, ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum atque adeo coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus.