Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Simul atque semina stilaverint, [*]()etiam bima transferri queunt, intervelluntur, ac bini pedes arbusculis vacui relinquuntur, ne densitas plantas emaciet. Spissius [*]()autem propter varios casus deponitur: nam interdum priusquam enascatur, aut siccitatibus nux inarescit, aut aquarum abundantia putrescit; interdum subterraneis animalibus sicuti muribus [*]()et talpis infestatur. Propter quae saepe novella castaneta[*]()calvescunt; atque ubi frequentanda sunt, melius ex vicino, si competit, mergi more pertica declinata propagatur, quam exempta reseritur.

Haec enim velut immota sua sede vehementer germinat; at quae radicibus exempta et deposita est, biennio reformidat. Propter quod compertum est commodius nucibus quam viviradicibus eiusmodi silvas institui. Spatia huiusce sationis, quae supra scripta sunt, capita castanearum recipiunt MMDCCCLXXX, cuius summae, sicut ait Atticus, ex facili iugera singula praebebunt statuminum duodena milia. Etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas [*]()plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas [*]()ridicas sumministrant; quod genus fissilis adminiculi [*](stilaverint Schn.: stillaverint SAa, et plerique: distillaverit c: destilaverunt M. ) [*](ipsius SAa: spissus c. Deinde semen post autem add. vulgo, om. codd. ) [*](sicuti muribus om. SA. ) [*](castanieta SAac. ) [*](quadripedas SAc. ) [*]( vi fluvias SA: bifluvias a. )

v.1.p.460

manet diutius quam teres palus. Cultus idem est positionis fossionisque [*]()qui vineae. Supputari debet bima, quin etiam trima; nam bis ferro repetenda est veris [*]()principio, ut incitetur eius proceritas. Potest etiam quercus simili ratione seri; verum biennio tardius quam castanea deciditur. Propter quod ratio postulat tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt.