Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Salicem vel riguus ager vel uliginis abundans[*]()optime, nec incommode tamen alit planus et pinguis. Atque is debet converti bipalio; ita enim praecipiunt veteres, in duos pedes [*]()et semissem pastinare salicto destinatum solum.Nec refert cuius generis vimen seras, dum sit lentissimum.

Putant tamen tria esse genera praecipue Graecae, Gallicae, Sabinae salicis,[*]()quam plurimi vocant Amerinam. Graeca flavi coloris est; Gallica obsoleti purpurei, et tenuissimi viminis;[*]()Amerina salix gracilem virgam et rutilam gerit. Atque hae vel cacuminibus vel taleis deponuntur. Perticae cacuminum modicae plenitudinis, [*]()quae tamen dupondiarii orbiculi crassitudinem non excedat,[*]()optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur.