Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum, sicut ait Atticus, pretium onerat vilici 5 rationem, sed est etiam comparatio molestissima.

Convehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno. [*]()Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvae, vel consulto consitae castaneis, prius faciendae [*]()sunt. Salicum viminalium [*]()Atticus putat singula iugera sufficere posse [*]()quinis et vicenis iugeribus ligandae vineae, [*](insita SAa. ) [*](contegere M, edd. ante Schn. ) [*](competit cM. ) [*](constituendisque, deinde colendisque om. SAa. ) [*](vilici Sobel: vitici S: vici Aa: rustici cM: vitis edd. ) [*](hiberni SAacM. ) [*](facienda Ac, edd. ) [*](Salicum viminalium Schn.: licet viminalibus S, vett. edd.: licet ut (in M, ut in c) viminalibus Aa: Viminalium (Salicum om.) ut (om. codd.) Atticus vulgo. ) [*](posse SAacM, vett. edd.: possunt vulgo. )

v.1.p.450
harundineti singula iugera vicenis iugandis; castaneti iugerum totidem palandis, quot harundineti iugandis.