Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

comparandis mancipiis:de tuendis [*]()nulla cura [*](radicentur Sobel: radicantur vulgo: redigentur SAac: redigantur M. ) [*](anigitur S: an igitur AacM. ) [*](sic Schn.: mancipi isdem tuendis S: m. de emptuendis A: m. intuendis a: mancipiis: sed iisdem tuendis cM, plerique edd. a I.e., whether the plant dies, or lives as an inferior vine. )

v.1.p.360
tangit. Multi etiam beneficia quae in amicos contulerunt, levitate destruunt. Ac ne ista, Silvine, miremur, liberos suos nonnulli nuptiis votisque quaesitos avare nutriunt, nec disciplinis aut ceteris corporis excolunt instrumentis. Quid his colligitur? Scilicet plerumque simili genere peccari etiam ab agricolis, qui pulcherrime positas vineas, antequam pubescant, variis ex causis destituunt:

alii sumptum annuum refugientes, et hunc primum reditum certissimum existimantes, impendere nihil; quasi plane fuerit necesse vineas facere, quas mox avaritia desererent. Nonnulli magna potius quam culta vineta possidere pulchrum esse ducunt.[*]()Cognovi iam plurimos, qui persuasum haberent agrum bonis ac malis rationibus colendum.