Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quare per omnia praetulerim duobus potius seminibus depositis, quam unico periclitari, nec id velut compendium consectari, quod in utramque partem longe maius adferre possit dispendium. Sed iam prioris libri disputatio repetit a nobis promissum sequentis exordium.

In omni genere impensarum, sicut ait Graecinus, plerique nova opera fortius auspicantur quam tuentur perfecta. Quidam, inquit, ab inchoato domos exstruunt, nec peraedificatis cultum adhibent. Nonnulli strenue fabricant navigia, nec consummata perinde instruunt armamentis ministrisque. Quosdam emacitas in armentis, quosdam exercet in