Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Is nodus etiam si quattuor digitis a resectione abfuerit, [*]()inligari tamen eum, priusquam vitis findatur, conveniet, ne, cum scalpro factum [*](erit SAa: esse c: est M, edd. ) [*](ne quam om. SA. ) [*](et om. SAa. ) [*](et imbres om. SA. ) [*](maxime SAac, vett. edd.: magis M, et vulgo. ) [*](iuxta codd., et plerique: supra Schn. ) [*](et codd.: atque vulgo. ) [*](u. c. n. a. sit. Purgamentum habeas a. f. Sobel: u. c. n. a. est purgamentum habens ad fissuram (affisuram a) SAa: u. c. noti ut coagmentum fissuram (fixuram c) cM: u. c. non absimilis coagmentet fissuram edd. ) [*](resectionibus fuerit SAac. )

v.1.p.442
fuerit iter surculo, plus iusto plaga hiet. Calamus autem[*]()non amplius tribus digitis debet allevari, atque [*]()is ex ea parte, qua raditur, ut sit levis. Eaque rasura ita deducitur, ut medullam contingat uno latere, atque altero paulo ultra corticem destringatur, figureturque in speciem cunei, sic ut ab ima parte acutus [*]()surculus, latere altero sit tenuior, atque altero plenior; perque tenuiorem partem insertus eo latere artetur quo est plenior, et utrimque contingat fissuram. Nam nisi cortex cortici sic applicatur, [*]()ut nullo loco transluceat, nequit coalescere. [*]()

Vinculi genus ad insitionem non unum est. Alii viminibus obstringunt; nonnulli circumdant libro fissuram; plurimi ligant iunco, quod est aptissimum. Nam vimen, cum inaruit, penetrat et insecat corticem. Propter quod molliora vincula magis probamus, quae cum circumvenere truncum, adactis harundineis cuneolis artantur. Sed antiquissimum est, et ante haec ablaqueari vitem, radicesque summas vel suboles amputari; et post haec adobrui truncum. Isque cum comprehendit, aliam rursus exigit curam: