Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra; sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio; haec rarior et paucis usurpata.De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est.

Reciditur vitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco maxime [*]()solida est atque enodis. Cum iuxta[*]()terram insita est, surculus adobruitur cacumine tenus; at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto finitur et [*]()superposito musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat. Temperatur ita surculus, ut calamo non absimilis sit. Purgamentum habeas ad fissuram,[*]()sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere.