Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Id ut scite fiat, meminerit alligator ne torqueat sarmentum sed tantum innexum devinciat; et ut omnis materia, quae nondum[*]()potest praecipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e vinculo dependeat. Saepe enim notavi per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita colligare ut solo vimine suspendant;[*]()quae vinea cum accipit pampini et uvarum pondus, infringitur.

Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis 3 liberare. Quae sicco tamen solo 4 legenda sunt, ne lutosa humus inculcata maiorem fossori laborem praebeat, qui protinus adhuc 5 silentibus vineis inducendus 6 est. Nam si palmis incientibus 7 progemmantibusque fossorem immiscris, magnam partem vindemiae dedissent. Igitur antequam germinent, per divortium veris et 8 hiemis quam altissime fodiendae vineae sunt, quo laetius atque hilarius pullulent; eaeque ubi se frondibus 9 vestierint, teneris caulibus necdum adultis modus adhibendus [*]()est.