Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
[*]()atque alia convertenda, quae sinceritatem[*]()habent; alia summovenda, quae vel cariosa vel iusto breviora sunt, eorumque in vicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata corrigenda. Iugo, si non erit opus novo, sarturae recentia vincula inserantur. Si restituendum videbitur, antequam vitis palo applicetur, perticis vel harundinibus conectatur, ac tum demum, sicut in novella praecepimus, vitem iuxta caput infraque bracchia colligemus[*]()cum ridica; idque facere non oportebit omnibus annis eodem loco, ne vinculum incidat et truncum strangulet.
Bracchia deinde sub stella quadripartito [*]()locabimus, tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae, sed ut quisquis obsequetur, leviter curvabitur, ne deflexus frangatur neve iam tumentes gemmae detergeantur. Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum [*](pinus edd.: abuius S: ab huius AacM: sabinas Sobel. ) [*](sambuci cM, edd. ) [*](probabilis SAac. ) [*](usu statum in his A: usu tantum in his acM, probabilis usus. Tamen in his haec vulgo ante Schn. ) [*](acuendaeque om. AacM, edd. ante Schn. ) [*](sinceritatem cM, edd. ante Schn.: ceritatem SAa: proceritatem Schn. ) [*](intraque colligemus om. c, vett. edd.: colligemus vitem cum ridica aM: vitem iuxta caput post colligemus repet. SA. ) [*](quadripertito SAa. )