Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Pcrcuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus [*]()aut verrucae similis furunculus relinquatur: nisi si iugum[*]()super secta[*]()vitis desiderabit ab inferiore parte revocari. Si vero trunci pars senecta [*]()solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque [*]()animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est; deinde falce radi [*]()vivo tenus, ut a viridi cortice ducat cicatricem.

Neque est difficile mox adlevatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere. Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluvias arcet eiusmodi litura; propter quae celerius coalescit et fructum viridem conservat. Cortex quoque aridus fissusque per summa trunci dependens, corpore tenus delibrandus est; quod et melius vitis quasi sordibus liberata convalescit et minus vino faecis adfert. Iam vero muscus, qui more compedis crura [*]()vitium devincta comprimit, situque et [*]()veterno macerat, ferro destringendus et eradendus est.