Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Reciso enim bracchio, aequaliter utrique parti vires mater sumministrat. Igitur caput vitis pede [*]()infra iugum constituite, unde [*]()se pandant quattuor, ut dixi, bracchia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et summissis novis palmis, quarum dilectus[*]()scite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis, relinquat, aut rursus extremas. Nam illae minimum vindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis; hae vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant et usque in alterum ac tertium palum, quod vitiosum esse diximus, se extendunt.
[*]()Quare medio in bracchio commodissime palmae summittentur, [*](melius SAa. )[*](adfixerit SA. )[*](pedes acM: pedum SA: pendens Ald. )[*](constet retunde SA. )[*](dilectus SAac: delectus M, et vulgo. )[*](se extendunt vulgo: extendunt (se om.) cM, vett. edd.: ostendunt (se om.) SAa. a Rustic dialect for faucaneus.Cf. Palladius, III. 12. 2, Focaneus etiam, qui inter duo bracchia medius nascitur, debet )
Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet,[*]()cum palmae, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco sitae sunt; nam ubi ligaveris eas, et in terram spectantes deflexeris, infra vinculum materias exprimes.
At si longius, quam ritus agricolarum permittit, a capite vitis emicuerit, et bracchiis in aliena iugorum compluvia perrepserit, custodem validum et quam maximum [*]()iuxta truncum duorum articulorum [*]()vel trium relinquemus, ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formetur in bracchium; ut [*]()sic recisa vitis ac revocata intra [*]()iugum contineatur.
Sed in summittendo custode haec maxime sunt observanda. Primum ne resupina[*]()caelum sed prona potius plaga terram spectet;sic enim et [*](facere SAa: de curere c. ) [*](debent SAacM. ) [*](maxime SAa. ) [*](particulorum SAa. ) [*](ut om. SA: et acM. ) [*](revocata in SAa, vett. edd.: renovata intra vulgo: renovata sed in c: renovata secundum (in abbr.) M. ) [*](pro munere supina -SA: primum supina a. a So called from the resemblance of the cross-bars of the trellis, with their four-sided opening, to the square opening of the compluvium in the Roman house roof. Cf. Pliny, N.H. XVII. )