Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Venor igitur causa est depressius pastinandi, quoniam iugata vineta melius consurgunt altioribus demersa [*]()scrobibus. Nam bipedanei vix etiam provincialibus agricolis approbari possint,[*]()apud quos humili statu vitis plerumque iuxta terram coercetur; cum quae iugo destinetur,[*]()altiore fundamento stabilienda sit, quando si [*]()modo scandit excelsius, plus alimenti terraeque desiderat.