Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

verum abunde est semipedaneam consitis resolutam vitibus terram subiacere,[*]()quae velut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa virentium. Exemplum eius rei capiamus [*]()in arbusto, ubi cum scrobes defodimus, admodum exiguum [*]()pulveris viviradici subicimus.