Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nos quoque [*]()haec genera testimonio nostro non fraudamus,[*]()sunt enim largissimi vim; sed proposuimus docere vineas eius modi conserere, quae nec minus uberes fructus praedictis generibus adferant, et sint pretiosi saporis, velut [*](non una] naturae SA. ) [*](plurium Ald., Schn.: plurimis SAa, Gesn.: pluribus cM. ) [*](desiderat a. ) [*](signiferi per eosdem] signifer eosdem SA: signi per eosdem acM. ) [*](coeperat A, et vulgo ante Schn. ) [*](graec. om. spat, relict. acM, deinde id est (in abbr.) reversionem vocant a. ) [*](ac ne A, Ald., Gesn.: ne a. ) [*](non cM, Ald., Gesn. ) [*](efferunt. Nos quoque om. SA. ) [*]( sic acM: non fraudamus om. SA: non fraudamus testimonio nostro vulgo. )
quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est, quae desidia nec minus imprudentia colonorum damnata, et velut ignorantiae tenebris occaecata luce veritatis caruit. Quare non intempestivum est nos ad ea praeverti, quae videntur hunc publicum errorem corrigere posse.[*]()