Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

haec etiam tempestatibus hiemis infestatur. Tale porro genus non una [*]()comprobatur vindemia; potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam naturaliter infecunda vitis semel exuberare. Sed ubi plurium [*]()velut emeritis annorum stipendiis fides surculo constitit, nihil dubitandum est de fecunditate. Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio; id enim tempus fere virentium generositatem declarat,[*]()quo sol in eandem partem signiferi per eosdem[*]()numeros redit, per quos cursus sui principium ceperat.[*]()Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius ἀποκατάστασιν [*]()vocant studiosi rerum caelestium.

Sed certum habeo, P. Silvine, iamdudum te tacitum requirere cuius generis sit ista fecunda vitis, quam nos tam accurate describimus, anne 7 de his aliqua significetur, quae vulgo nunc8 habentur feracissimae. Plurimi namque Bituricam, multi Spioniam, quidam Basilicam, non nulli Arcelacam laudibus efferunt.