Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo velut infantia vinearum cessat a fructu. Fit in assem summa sortis et usurarum triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum. Quod quasi nomen si ut faenerator cum debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere [*]()debet in annos singulos mille nongentos [*]()quinquaginta sestertios nummos; qua computatione vincit tamen reditus septem iugerum, secundum opinionem Graecini, usuram triginta duorum milium quadringentorum [*](diligenter ratiocinatior SA1: diligenter ratiocinatio Sobel. ) [*](videre et id SA1: videt et id c. ) [*](sit licet SAa. ) [*](septem edd.: octo SAacM, vett. edd. ) [*](tamen SAacM, vett. edd.: tum vulgo. ) [*](praecipere c. ) [*](noningentos ac. )

v.1.p.260

octoginta nummorum. Quippe ut deterrimi generis sint vineae, tamen si cultae, singulos utique culleos vini singula earum iugera peraequabunt; utque trecentis nummis quadragenae urnae veneant, [*]()quod minimum pretium est annonae, consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos:

ea porro summa excedit usuram semissium. Atque hic calculus quem posuimus, Graecini rationem continet. Sed nos exstirpanda vineta censemus, quorum singula iugera minus quam ternos culleos praebent. Et adhuc tamen sic computavimus, quasi nullae sint viviradices, quae de pastinato eximantur; cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet, si modo non provincialis sed Italicus ager est.