Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Fructum vero plerique quam uberrimum praesentem consectantur, nec provident futuro tempori, sed quasi plane in diem vivant, sic imperant vitibus, et eas ita multis palmitibus onerant, ut posteritati non consulant. Haec omnia vel certe plurima ex his cum commiserunt, quidvis malunt quam suam culpam confiteri; querunturque non respondere sibi vineta, quae vel per avaritiam vel inscientiam [*]()vel per neglegentiam perdiderunt.
At si qui [*]()cum scientia sociaverint [*]()diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,[*]()sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient [*]() [*](sedeligunt S, Sobel. ) [*](inscientiam cM, vett. edd.: inscientia a: inscientia quae perdiderunt SA1: inscitia vulgo. ) [*](quis SAac: om. M. ) [*](sociaverit SAcM, vett. edd. ) [*](sic Gesn., Schn.: tricenas vel quadragenas certe ante Gesn.: tricenas v. c. ducenas SA: tricenas vel ducenas (decenas cM) certe acM. ) [*](percipiant SA1: percipiunt a: percipiet M. )
Nam ut amplissimas impensas vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam vinitoris, quem vulgus quidem parvi aeris, vel de lapide noxium posse comparari putat; sed ego plurimorum opinioni dissentiens pretiosum vinitorem in primis esse censeo. Isque licet sit [*]()emptus sex, vel potius sestertiis octo milibus, cum ipsum solum septem [*]()iugerum totidem milibus nummorum partum, vineasque cum sua dote, id est cum pedamentis et viminibus, binis milibus in singula iugera positas duco, fit tamen[*]()in assem consummatum pretium sestertiorum viginti novem milium.