Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
angusta putatione vitem coerceat. Quin etiam quam caeli partem spectet genus quodque vineti plurimum refert. Neque enim omne [*]()calido statu, nec rursus frigido laetatur; sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia sint calori aptiores;[*]()alii septentrionem desiderent, quia contristentur [*]()aestu;quidam temperamento laetentur orientis vel occidentis.
Has differentias servat pro situ et positione locorum, qui genera per hortos separat. Illam quoque non exiguam sequitur utilitatem, quod et laborem vindemiae minorem patitur et sumptum. Nam ut quaeque virescere [*]()incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum maturitatem ceperunt uvae, sine dispendio differuntur;
nec pariter vetus [*]()atque tempestivus fructus praecipiat vindemiam, cogitque pluris operas quandocumque pretio conducere. Iam et illud magnae dotis est, posse gustum cuiusque generis non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere, sive est ille Bituricus seu Basilicus seu Spionicus. [*]()Quae genera cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae quod repugnet perpetuitati,[*]()nobilitantur, neque enim post annos quindecim vel paulo plures [*](omni SAac, edd. ante Gesn. ) [*](sint calori aptiores coniecit L. A. Post: sincaloriores S: in sicaloriores A: nisi calidiores ac: om. M: sunt calidiores vett. edd.: rigore vitiantur Ald., Gesn., Schn.: num sint caloris avidiores? ) [*](contristentur SAac, edd. ante Schn.: contristatur Schn.: quia sint contristentur om. M. ) [*](sic scripsi: ut que quae virescere (ex viresgere corr.) S: ut quae quirescere A: ut que vinescere a: ut que quiescere c: ut quaeque restire M: ut quaeque maturescere Schn.: ut quae maturescere Ald., Gesn. ) [*](vetus SAacM: vietus Schn. ) [*](spiniosus SA: spinosus acM. ) [*]( perpetuitati Schn.: per vetustatem vel perpetuitate Ursinus: perpetua tamen SAa: perpetuo tamen c: per potus tamen vulgo. )