Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quare, ut dicere instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites quam quae saporem consimilem fructumque maturitatis eiusdem praebeant. Potes [*]()etiam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas. Hactenus [*]()de positione vinearum. Superest pars antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti volumine pluribus disseremus. [*](possit SAac. ) [*](Potes etiam M, et maluit Schn.: Posset iam SAac: Potes iam vulgo. ) [*](Hactenus S, Schn.: Haec A, et vulgo: hoc a: hoc c: Nunc M. )

v.1.p.350

Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses,1 quosdam repertos esse ais, 2 qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint idem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis 3 diductis duo continua per ordinem vestire pedamenba. Quae utraque reprehensio [*]()ambiguam [*]()magis habet aestimationem quam veram.

Etenim, ut quod prius proposui prius refellam, si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura vitem posituri? Dicet aliquis, " ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas