Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Iam illa generum separatio summam commoditatem habet, quod vinitor cuique facilius suam [*]()putationem reddet, cum scit cuius notae sit hortus quem deputat: [*]()idque in consemineis vineis observari difficile est, quia maior pars putationis per id tempus administratur quo vitis neque folium notabile gerit. Ac [*]()multum interest pluresne an pauciores materias pro natura cuiusque stirpis vinitor summittat, prolixisne flagellis incitet an [*](quae om. SAacM. ) [*](interiectionibus aleam] sic vulgo, sed Ald. et Gesn. interiectibus habent et neglegentiae omittunt: interiectionibus fructum capere (carpare in carpere mut. S) genus suerit (genusuerit A, gensuerit in censuerit mut. S, suerit om. a) primum neglegentiae (negligentie ac) vindemiatoris (vindemmiatoris a) alaeam (aliam a, alaeam c) SAac: interiectibus fructum capere genus vetuit primum negligentiam vindemiatoris alaeam M. ) [*](antistitores possit dare Sobel: antistiores possit dare clare a) SAacM: antistes dare potest vulgo. ) [*](post uvae vulgo add. cum maturis, in uncis Schn.: om. SAacM, Sobel. ) [*]( expedire Ald., Gesn. ) [*]( sic SAac, vett. edd.: suam cuique facilius vulgo. ) [*]( disputat a: deputet Ald., Gesn. ) [*]( Ac SAacM: At vulgo. )
angusta putatione vitem coerceat. Quin etiam quam caeli partem spectet genus quodque vineti plurimum refert. Neque enim omne [*]()calido statu, nec rursus frigido laetatur; sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia sint calori aptiores;[*]()alii septentrionem desiderent, quia contristentur [*]()aestu;quidam temperamento laetentur orientis vel occidentis.
Has differentias servat pro situ et positione locorum, qui genera per hortos separat. Illam quoque non exiguam sequitur utilitatem, quod et laborem vindemiae minorem patitur et sumptum. Nam ut quaeque virescere [*]()incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum maturitatem ceperunt uvae, sine dispendio differuntur;