Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed haec quamvis plurimum delectent,[*]()utilitas tamen vincit voluptatem. Nam et pater familiae libentius ad spectaculum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit; et, quod de sacro numine poeta dicit, Et quocumque deus circum caput egit honestum, verum quocumque domini praesentia et oculi [*]()frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis etiam vitibus contingere potest; illa quae sunt maxime spectanda, persequar.
Diversae notae stirpes nec pariter deflorescunt nec ad maturitatem simul perveniunt. Quam ob causam, qui separata generibus vineta non habet, patiatur alterum incommodum necesse est, ut aut serum [*]()fructum cum praecoque elevet,[*]()quae res mox acorem facit; aut si maturitatem serotini expectet, [*]() [*](convertant SAacM, vett. edd., Sobel: conveniant vulgo. ) [*](leta (laeta edd.) mortalibus M, et vulgo: laeta mortis S: laetam ortibus (h supra o scr.) A: letam ortibus (hortibus a) ac: laeta in hortis Sobel. ) [*](demit S: distamusto demit Aa: dicta musto demit c. ) [*](foetis vulgo: petis SAacM, vett. edd. ) [*](delectant Aac. ) [*](praesentia et oculi Sobel: presenti et oculi SAac; praesente et oculos M: praesentis oculi edd. ) [*](serum om. SAac, vett. edd. ) [*](preco quae lebat SA: percoque elebat a. ) [*](expectes SAac. )
Si vero interiectionibus capere cuiusque generis fructum aveat, primum necesse est ut neglegentiae vindemiatorum aleam [*]()subeat; neque enim singulis totidem antistitores possit dare,[*]()qui observent quique praecipiant ne acerbae uvae [*]()demetantur. Deinde etiam quarum vitium maturitas competit, cum diversae notae sint, melioris gustus ab deteriore corrumpitur,confususque in unum multarum sapor vetustatis impatiens fit. Atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam experiri,[*]()cum plurimum pretio accedat si venditio vel in annum vel in aestatem certe differri possit.