Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre, et quasi emicuit atque prosiluit, seu [*]()quia cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit.
Hanc ergo prudentissimi agricolae negaverunt conseri debere, nec tamen sententiae suae rationem nobis prodiderunt; videlicet quia ipsis in re rustica multum callentibus prompta erat et ante oculos [*](propagari Gesn., Schn.: propagare codd. ) [*](vite S, Schn.: parte Ald., Gesn.: om. AacM, vett. edd. ) [*](distet SAacM: distent edd. ) [*](convenire M: convenirent SAac. ) [*](seu SAcM: sive a, ei vulgo. a Isidore (Orig. XVII. 5. 7) defines sagitta in the same terms; but Pliny has a different explanation (N.H. XVII. 156), tertium genus adiectum etiamnum expeditius sine calce, quod )
Sed hanc positionem damnavit [*]()usus. Nam quicquid ex vetere materia relictum erat, depressum atque obrutum celeriter umore putrescebat, proximasque radices teneras et vixdum prorepentes [*]()vitio suo enecabat;[*]()quod cum acciderat, superior pars seminis retorresccbat. Mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filium Sasernam secuti, quicquid residui fuit ex vetere palma per ipsam commissuram, qua nascitur materia nova, raserunt, [*]()atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt.