Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
[*]()Sic enim melius et ipse convalescet,[*]()et ordinariis seminibus modice vacuum solum ad culturam praebcbitur. In eadem deinde linea, in qua viviradix obtinebit ordinem suum, praesidii [*](sic Schn.: in scrobem admovere M: scrobe an movere S: scrobeam (strobeam a) movere Aac: scrobem vires movere Ald., Gesn. )[*](et humidam M: ut humidam vulgo: ut (et ac) humum SAac, vett. edd. )[*](tempestivum M, et vulgo: tempestate SAac: calorem: tempestate ac, vett. edd. )[*](praebeat (prebeat Sa) SAac, vett. edd. )[*](civitatis SAac. )[*](completur Ald., Gesn.: completus codd., Schn. )[*](sic. codd., Ald., Gesn.: coaequatur; deinceps Schn.: scrobibus completis coaequato. Deinceps vett. edd. )[*](est add. vulgo; om. codd. )[*]( depangere M, et vulgo: depingere SAac, vett. edd. )[*]( convalescit codd. )
[*]()Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sedecim milia. Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quae virent, rarescunt.
De positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores. Quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi convenire; 4 idque per gemmas quinas vel etiam senas partiti, complures taleolas terrae mandaverunt. Quod ego minime probo; magisque assentior his auctoribus qui negaverunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae, solamque eam quae est iuncta cum veteresarmentoprobaverunt.Ceterum omnem sagittam repudiaverunt.