Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Gravis est rubrica, ut idem Atticus ait, et ad comprehendendum radicibus iniqua. Sed alit eadem vitem, cum tenuit, verum est in opere difficilior, quod neque umentem fodere possis, quod sit glutinosissima, nec nimium siccam, quia ultra modum praedura.
Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus6 Iuli Graecini conscriptam velut formulam, ad quam posita est aestimatio terrae 7 vinealis.Idem enim [*](cum SAacM. ) [*](patiatur SAa, vett. edd. ) [*](reciperent SAacM. ) [*](vel salsum vel amarum acM, Gesn.; deinde etiam om. c. ) [*](vividae SA, Schn.: humide acM, et humidae vulgo. ) [*](commemoravimus SAa: connumeravimus c. ) [*](aestimatio terrae scripsi: estimatio (pr. est om.) referre terrae S: imitatio referre (refferre A) terre Aac: mutatio fere terre M: limitatio terrae Ald., Gesti., et Schn., qui ad quam )
evocantur: umorem terrae iusto maiorem putrescere deposita semina; rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere: perdensam humum caelestis aquas non sorbere, nec facile perflari, facillime perrumpi, et praebere rimas, quibus sol ad radices stirpium penetret; eandemque [*]()velut conclausa et coartata semina comprimere atque strangulare: