Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Cur enim aut e duro natam virgam, aut etiam ex fecundo malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam repudiabant, si nihil interesse ducebant ex quo loco semina legerentur? Num [*]()quia vim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant, idcirco pampinarium et sagittam velut inutiles ad deponendum prudentissime damnaverunt? Quod si ita est, nihil dubium est multo [*](agricolatione spatione SA: in totam agricolationis rationem ii/, et vulgo ante Schn.: in tota agricolationis satione Sobel. ) [*](despecturos SAc, vett. edd. ) [*](formident SAa, vett. edd. ) [*](censuisse M, Ald., Gesn. ) [*](numeros S, Schn.: numeris A: metris acM: quae r. metris plerique edd. ) [*](hic ac, edd. ante Schn. ) [*](Nunc SAcM, Ald., Gesn. )
qui frugifero loco natus fructum non attulisset. Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima [*]()vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat? Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt eum [*]()translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, qui in [*]()ipsa matre nequam fuisset.[*]()Atque haec et forsitan pluribus dicta sint [*]()quam exigebat ratio veritatis; minus tamen multis quam postulabat prave detorta et inveterata opinio rusticorum.
Nunc ad reliquum ordinem propositae disputationis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium, si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre, nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum 6 perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum.