Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

At [*]()si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum; quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret—eumque nec amarum nec salsum,

ne saporem vini corrumpat, et incrementa [*](nubilosam M. ) [*](alie M: aliae Ald., Gesn. ) [*](ac SAaM. )

v.1.p.232
virentium veluti quadam scabra rubigine [*]()coerceat, si modo credimus Vergilio dicenti, Salsa autem tellus, et quae perhibetur [*]()amara, Frugibus infelix; ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat.

Caelum porro neque nivale [*]()vinea, sicut praedixi, nec rursus aestuosurn[*]()desiderat, calido tamen potius quam frigido laetatur; imbribus magis quam serenitatibus offenditur; et solo sicco quam nimis pluvioso [*]()est amicior; perflatu modico lenique[*]()gaudet, procellis obnoxia est. Atque haec maxime probabilis est caeli et soli qualitas.

Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem 7 deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae; [*](tubicine a. ) [*](prohibetur aM. ) [*](nivale Sa, vett. edd.: in valle c: nequẽ vale A: hyemale M: glaciale vulgo. ) [*](aestivosum A, vett. edd.: estivosum ac. ) [*](pluvioso SA, vett. edd.: pluvio acM, Ald., Gesn., Schn. ) [*](per flatum odii colonique A. ) [*](sic SA, Schn.: ad effusionem acM, et vulgo. )

v.1.p.234