Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tum sola maxime utramque [*]()patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido, vel aestuoso procellosoque. Refert tamen cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas. Neque enim omni caelo solove cultus idem, neque est unum stirpis eius genus: quodque praecipuum est ex omnibus non facile dictu [*]()est, cum suum cuique regioni magis aut minus aptum esse [*]()doceat usus.

Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo, quod nebulas pruinamque sine noxa perfert; colli, quod siceitatem ventosque patitur. Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis fecundam; macro feracem; terrae densae vehementem, multaque materia frondentem; resoluto et laeto solo, rari sarmenti. Humido loco sciet non recte mandari fructus [*]()teneri et amplioris acini,[*]()sed callosi [*]()et angusti frequentisque vinacei; [*]()sicco recte contribui diversae quoque [*]()naturae semina.

Sed et post haec non ignorabit dominus loci, plus [*](et macra Schn.: macria (et om.) S: matria (et om.) A: materia ac (et om.) M: terra (et om.) vulgo. ) [*](utramque edd. ante Schn.: utrumque a: utrunque M: utcumque SAc, Schn. ) [*](dictum ScM, vett. edd. ) [*](aptum esse edd.: apud se SAacM. ) [*](fructum SAac, vett. edd. ) [*]( acinis SA. ) [*](calli S: galli AacM. ) [*](vinaceis ac. ) [*](quoque om. SAac. )

v.1.p.230
posse qualitatem caeli frigidam vel calidam, siccam vel roscidam, grandinosam ventosamque vel placidam, serenam vel nebulosam: [*]()

frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum [*]()caloribus, mitescunt. Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit eas quae pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quae siccitatibus laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit; commodissime tamen eam, cuius vel uvae vel acini celeriter decidunt.