Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nobis ne istam quidem, quam praediximus, mensuram semper placet servari, quod eam variat aut loci aut temporis aut caeli conditio; loci, cum vel in campis vel collibus frumentum seritur atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris; temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat; caeli, cum aut pluvium aut siccum est, nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat.
Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur; collis enim quamvis granum robustius aliquanto, minus tamen tritici reddit. Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit.Hordeum nisi solutum et siccum locum non patitur.