Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tremelius quidem adseverat, prius quam impluverit, ab avibus aut formicis sata non infestari, dum aestivis serenitatibus ager aret; idque etiam saepius nos experti verum adhuc esse [*]()comperimus. Magis apte [*]()tamen in eius modi agris adoreum [*](circa R aliquot. ) [*](gelidis SA et R aliquot, Lundström. ) [*](colloquias R: cloacas M. ) [*](dirivemus R aliquot, Lundstrōm: diruemus SA. ) [*](perinde M, et vulgo ante Lundström. ) [*](non post esse add. Schn. ) [*](apte omnes post ed. Reg. 1496: alte vel alter vel alitur codd. )

v.1.p.144
quam triticum seritur, quoniam follieulum, quo continetur, firmum et durabilem adversus longioris temporis umorem habet.

Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat; adorei modios novem, si est laetum solum, si mediocre, decem desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent.