Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Neque enim dubium est ex robusto semine posse fieri non robustum; quod vero protinus ex levi [*]()natum sit, numquam robur accipere manifestum est, ideoque Vergilius cum et alia tum et hoc de seminibus praeclare sic disseruit: Vidi lecta diu et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret; sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri. [*](habeto R plerique. ) [*](sic SA1, Lundström: adhibeatur R, et vulgo. ) [*](exile R, et vulgo ante Schn. a Cf. Varro, R.R. I. 2. 25. b Georg. I. 197-200. )

v.1.p.152

Granum autem rutilum si, cum est diffissum, [*]()eundem colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus; quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur,[*]()leve ac vanum intellegi debet. Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur. Verum in umido statu caeli recte provenit et ideo locis manantibus magis apta est. Nec tamen ea [*]()longe nobis aut magna difficultate requirenda est, nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem convertitur in siliginem.