Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quaedam etiam subterraneae pestes adultas segetes radicibus subsectis enecant. Id ne. fiat, remedio est aquae mixtus sucus herbae, quam rustici sedum appellant, nam hoc medicamine una nocte semina macerata iaciuntur.Quidam cucumeris anguinei umorem ex- [*](Sed om. SA, Schn. ) [*](glabrertibua R pauci, et vulgo ante Schn. ) [*](ea (eam, ea in) glabreta R plerique, et vulgo: eam glaeba SA: eam (ea in a) gleba ad: eam glaebam Lundström. ) [*](alia quae S, Lundström: aliquae A: aliqua R, et vulgo. ) [*](negat SA. a Cf. II. 6. 3. )
Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere; cum rursus amplior messis provenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper, quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum. Nam id plurimum prodest, quia quamvis celerius locis umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibetur.[*]()