Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
supervacuae sunt. Adorei autem plerumque videmus in usu genera quattuor: far, quod appellatur Clusinum, candidi oris [*]()et nitidi; far, quod vocatur vennuculum rutilum atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum; semen trimestre, quod dicitur halicastrum, idque pondere et bonitate est praecipuum.
Sed haec genera tritici et adorei propterea custodienda sunt agricolis, quoniam raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel arida. Triticum autem sicco loco melius coalescit, adoreum minus infestatur umore.
Leguminum genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, pisum, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum,2 sesama, lupinum, linum etiam et hordeum, quia ex eo tisana 3 est. Item pabulorum optima sunt Medica et faenum Graecum nec minus vicia;
proxima deinde cicera et ervum et farrago, quae est ex hordeo. Sed de his prius disseremus quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti quo monemur [*](sic distinxit Lundström: candidioris SR (ex candidoris corr. A), vett. edd.: candoris Ald., Gesn., Schn.: candidioris grani et nitidi Pontedera. ) [*](panicium SA et M pauci. ) [*](tisana SR plerique, Lundström: tisanana A: ptisana R pauci, Ald., Gesn., Schn.: ptissana vett. edd. )
Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare quam occiderint Vergiliae. Quod ipsum numeris sic edisserit: At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur.