Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Exilis ager planus, qui aquis abundat, primum aretur ultima parte mensis Augusti, subinde Septembri sit iteratus paratusque ad sementim [*]()circa aequinoctium. Expeditior autem labor eius modi solo est, eoque * pauciores impenduntur operae; nam tres uni iugero sufficiunt. Item graciles clivi non sunt aestate arandi, sed circa Septembres Kalendas, quoniam si ante hoc tempus proscinditur, effeta et sine suco humus aestivo sole peruritur nullasque virium reliquias habet. Itaque optime inter Kalendas et Idus Septembris aratur ac subinde iteratur, ut primis pluviis aequinoctialibus conseri possit; neque in lira, sed sub sulco talis ager seminandus est.
Prius tamen quam exilem terram iteremus, [*](iugerum. Sed tali agro Schn. ) [*](quotienscumque edd. ante Lundstrōm. ) [*](ad sementim Lundstrōm: ac sementi SA et R plerique: sementi vulgo. ) [*](sic Lundström cum codd., ut videtur: eo quod M, et vulgo. a Sept. 1st. b Sept. 13th. )
Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera persequamur.3 Prima et utilissima sunt hominibus frumenta triticum et semen adoreum. Tritici genera complura cognovimus, verum ex iis maxime sciendum est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore praestat.
Secunda conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur. Tertium erit trimestre, [*]()cuius usus agricolis gratissimus; nam ubi propter aquas aliamve causam matura satio est omissa, praesidium ab hoc petitur. Id porro [*]()genus [*](obrui R pauci, et vulgo: adrui codd. plerique, Lundström. ) [*](dissupari SA, Liundslröm. ) [*](persequemur edd. ante Lundström. ) [*](trimenstre S, Lundström. ) [*](porro om. AR, edd. ante Lundström. a 1 modius = about 1 peck. b One cart-load contained eighty modii; cf. XI. 2. 86 and Palladius, X. 1. 2. c For the wheats, see Note on page 461. )