Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare; nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum [*]()radices serpere et condensari. Altero tamen anno minora pecora post faenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio [*]()loci patietur.
Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit, poterit etiam maiores recipere pecudes. Sed in totum curandum est, ut secundum Favonii exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus faeni macriora loca et utique celsiora stercorentur. Nam editior divus praebet etiam subiectis alimentum, cum superveniens imber aut manu rivus [*]()perductus sucum stercoris in inferiorem partem secum trahit. Atque ideo fere prudentes agricolae etiam in aratis collem magis quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.
Faenum autem demetitur optime ante [*](fuerit om. SA, edd. ante Lundström. ) [*](sic Lundström:conspissatum et herbis colligatum sit solum vulgo. ) [*](herbarum om. SA. ) [*](conducio S: conductio A. ) [*](rivos SA et R plerique, Lundström. )