Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ea res muscum enecat. At tamen pignora sunt ista remedia, cum sit efficacissimum de integro locum exarare. Sed haec, si prata accessimus,[*]()facere debemus; sin autem nova fuerint instituenda vel antiqua renovanda—nam multa sunt, ut dixi, quae neglegentia exolescant et fiant sterilia, eaque expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam laetas segetes adfert—igitur eum locum, quem prato destinaverimus, aestate proscissum subactumque protinus [*]()per autumnum rapis vel napo vel etiam faba conseremus;

insequente deinde anno, frumento. Tertio diligenter arabimus omnesque validiores herbas et rubos et arbores, quae interveniunt, radicitus [*]()exstirpabimus, nisi si [*]()fructus arbusti id facere nos prohibuerit. Deinde viciam permixtam seminibus faeni seremus, tum glaebas sarculis resolvemus et inducta crate coaequabimus grumosque, quos ad versuram plerumque fractae faciunt crates, disiciamus [*]()ita, necubi ferramentum faenisecis possit offendere.

Sed eam viciam non convenit ante desecare, quam permaturuerit et aliqua semina subiacenti solo iecerit. Tum faenisecas eam oportet recidere ac deinde rigari,[*]()si fuerit facultas aquae et [*](veteres Lundström: veteri codd., et vulgo. ) [*](adcessimus SA, Lundström: cepimus R plerique: accepimus Gesn., Schn.: coepimus vel cepimus vett. edd. ) [*](protinus SA, Lundström: sepius R: saepius vett. edd. ) [*](interveniunt radicibus SA, Schn. ) [*](si om. SA. ) [*]( disiciamus Lundstrōm, praeeunte Pontedera: assicamus vel adsiccamus codd. plerique: dispiciemus R duo dett.: despiciemus vett. edd.: dissipabimus vulgo. ) [*]( faenisecas e. o. r. a. d. rigari Lundström:alii alia. )

v.1.p.210
si tamen terra densior est; nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem vim rivorum, prius quam conspissatum fuerit [*]()et herbis colligatum solum,[*]()quoniam impetus aquarum proluit terram nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere.